- CHERSYDRI
- CHERSYDRIserpentum genus, ab hydris parum diversum. Qui enim hydrus hieme fuerat, dum aqua erat in lacunis, postquam ea defecit aestu, inque siccodegerecogitur, atque ita fit chersydrus, h. e. hydrus εν χέρσῳ, in sicco, degens. Tum vero infestante siti in calidis regionibus virus eius acrius multo ac ferventius. Unde Poenta, Georgic. l. 3. v. 432.Postquam exhausta palus, terraeque ardore dehiscunt,Exilit in siccum, et, ftammantia lumina torquens,Saevit agris, asperque sin, atque exterritus astu.Itaque tum morsusuô exutit, quidquid attingit. Nicander, de morsis a chersydro, Theriacôn v. 363.---- ---- τὰ δ᾿ ἄλγεα φωτὰ δαμαζειΜυρία πυρπολέοντὀ Θοῶς δ᾿ ἐπὶ γυς̔῀α χέονταιΠρηδόνες.---- ---- Dolores autem homines domantInfiniti, tamquam incendiis depopulantes: statim autem per membra spargunturPustulae urentes.Imo tradit Gesnetus, in virga, eius ori admota, excitari vesicas, aut fellei coloris pustulas. Et, gladium a mucrone usque ad capulum, tetrô ac caeruleô colore tingi, ac si flammâ violentâ corriperetur. Item, vim habere igneam hoc virus; quare semper superiora petere. Quô proin igne consumptum fuisse Herculem, Poetae fingunt, cum vestem induisset Hydraeae Lernaeae venenô tinctam. Vide Ovid. Metam. l. 9. Fab. 3. Senecam in Hercule Oetaeo, v. 1216. Sophoclem in Trachiniis, ubi vellus etiam hôc venenô tinctum, tamquam igne secretô, carpitur et consumitur, Alios. Id verius, seraphim illos, Numeror. c. 21. v. 9. a quibus morsi Israelitae, in Deserto, aenei serpentis aspectu sanati sunt, non alios, quam Chersydros fuisse, uti plutibus probat Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 13. Dicti autem illi seraphim Hebraeis, h. e. ardentes et exurentes, Graecis ἐκπρηςταὶ: quos vias obsidere circa Caniculares maxime dies, quâ tempestate calamitatem hanc Israelitis contigisse, Idem docet, ait Nicander, ubi supra. Vide quoque supra ubi de Aeneo, Serpente.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.